

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 14: Versus 15
Vespere autem facto,etc. Recedit Jesus de Judaea, vadit in desertum, turbae sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiae occubuit et finis mundi appropinquavit.Discipuli ejus.Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat:In viam gentium ne abieritis[Matth. 10.].Mystice. Fastidiunt Judaei gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias[Isa. 40.]:Ecce gentes quasi stilla situlae.Iterum:Omnes gentes quasi non sint, sed sunt coram eo.Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit:Jesus autem,etc.Dimitte turbas.Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.